CANTHARI et CANTHARA

CANTHARI et CANTHARA
CANTHARI et CANTHARA
inter vasa Ecclesiastica non semel Anastasio reponuntur in S. Hilaro, S. Simplicio, S. Symmacho, S. Hormisda, Sergio alibique; ubi vocibus his modo vasa vinaria; namque κάνθαρος ποτηρίου εἶδος, Hesych. modo aquarum receptacula, unde aquae erumpunt; Gallis Bacins, qui in mediis Ecclesiarum atriis seu propylaeis exstrui solebant, denotantur. Apud eundem in Silvestro et Leone III. Canthara cerostrata seu cerostata occurrunt, h. e. canthari seu disci cereis instructi, in quibus illi candelabrorum vice infixi. Vide infra in voce Pharacanthara, etc. In Missali Ambrosiano Cantarium occurrit eôdem sensu, ubi statuitur, ut in Missis cantandis Subdiaconus unâ manu thuribulum ferat, alterâ Cantarium, h. e. candelabrum, cum candela ardente; quod in Metropolitana tantum Mediolani Aede obtinet, idem officium Subdiaconô, dum Euangelium canitur, quoque obeunte: In his enim functionibus Ambrosiani acolythis non utuntur. Sed et lychnum pensilem, cantharum seu lagenam referentem, vox notar, cuiusmodi lychni effigiem ex antiqua pictura, habes apud Macrum in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”